라틴어 문장 검색

Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:2)
Atque ut natantium genus, elemento suo expulsum, haud ita diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iugi familiarum licentia, capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates immensas, utque multa perpetrarent impune, dominum suum mergentium in rem publicam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 3:1)
Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 11:1)
Quae accidisse idem Lupicinus, latenti nuntio doctus, dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus, diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio (honoris et tutelae causa) duces praestolabantur, occidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 6:1)
quid palluisti?
(아풀레이우스, 변명 67:12)
Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata, marcentes oculos demisit ad soporem;
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:8)
"Iugum sororium consponsae factionis, ne pallentibus quidem visis, recta de navibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate, nec venti ferentis oppertae praesentiam, licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum."
(아풀레이우스, 변신, 5권112)
"Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras."
(아풀레이우스, 변신, 5권199)
pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:8)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
Quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 9:2)
Ego neque timui neque pallui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 9:3)
Phoebi pallens Lucifer ortu.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 13:1)
Pallet albentes hebetata uultus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 3:1)
Palleant plenae cornua lunae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION